- CATALLUM
- CATALLUMin LL. Eduardi Confess. c. 35. alibique passim, Chattel in LL. vernaculis Wilhelmi Nothi, c. 4. idem est quod Capitale, bona omnia, quae ex pecudibus sunt: unde invalescente postmodum usu, bona omnia mobilia, cuiuscumque tandem generis, hâc voce venire coeperunt. Practicis porro Anglis, omne bonum est seu mobile seu immobile, quod nec liberum tenementum, nec feudum est, Cowello, Rastallo, Eduardo Coko, laudatis Carolo du Fresne in Glossar. Non tamen in universum omne bonum immobile, sed ea solum, quae ad certum aunorum terminum possessa tenentur. Et quidem ius olim in Anglia obtinuit, ut, mortuô maritô, tam prole, quam uxore superstite, tum tertiâ Catallorum parte, tum fundi optimô iure possessi; seu, in quem liberi ex ea suscepti iure succedere possent, donaretur uxor; etiam Catallorum dimidiâ parte, ubi nulla proles sunerstes. Ita enim Henr. de Bractona et Fleta, Hereditas, (rerum scil. mobilium) dividatur in tres partes, quarum una pars relinquatur pueris, si pueros habuerit defunctus; secunda uxori, si superstes fuerit et de tertia parte habeat testator liberam disponendi facultatem. Si autem liberos non habeat, tunc medietas defuncto et alia medietas vori reservetur. Atque paulo post: Et ea, quae dicta sunt, locum habent et tenent, nisi sit consuetudo, quae se habeat in contrarium, sicut in civitatibus, burgis et villis; aliquibus scil. ubi pars alia, sed certa interim, ad uxorem attineret, etiam et subinde (ut in Iure item Caesareo, C. l. unic. iti. unde Vir et ux.) totum. Hinc omnibus Catallis dotare, formual apud eosdem sollennis, h. e. dotale eiusmodi ius uxori in omnibus non tam constituere, quam declarare; ut inde tum alimenta, si ea, contra quam poscit coniugale foedus, negaverit vir, durante matrimoniô iure posset exigere, atque insuper Dotis Catallorum, quae mortis tempore remanerent, nomine partem, sive tertiam, sive aliam (rationabilem vocitant) sive, ut subinde pro more loci, universa superstes posset actione petere, et alimenta per dies a morte viri 40. ex eiusdem bonis capere, quae pars iuris est, quam Quarentenam vocitant. Quin vero interdum certa nummorum summa ad ostium Ecclesiae in dotem assignabatur, quam ab co, qui in bona mobilia Viro successit, uxor superstes rite petebat. Sed diu est, quod ambae hae dotandi formulae in hac gente in desuetudinem abiêre. Seldenus, Uxor. Ebr. l. 2. c. 27. In Charta Philippi Marchionis Namurc. A. C. 1212. apud Miraeum in Diplom. Belg. l. 2. c. 27. Catallum Melius, Anglis Heriotum, Gall. Droit de meilleur catel, in Consuet. Hannon. c. 83. est, quod post mortem tenentis domino praestatur. Cui debito potissimum erant obnoxii homines, quos Manus mortuas vocabant, de quibus sic Chronicon Belgic. A. C. 1123. In eo vero consistebat ius (Mortuae manus) ut quandocumque aliquis paterfamilias ---- moreretur, in signum servitutis praeteritae optimum pignus vel iocale, quod in ipsius domo reperiri contigerit, a dominis exigeretur: sin autem nihil esset, ut tum defuncti dextera manus abscissa dominis offerretur. Quod iuris etiam sibi olim vindicâsse Ecclesias, ex Synodo Sodorensi docemur. Unde Rhenanus, Rerum Germanic. l. 2. p. 87. Erantinsuper Ecclesiastici servi, quod ipse Rex ---- Monasteriô donûsset. Hinc videmus Abbates nostrates adhuc talia mancipia possidere, ox Uberalitale Principum Francorum. Hinc illae pensitationes originem habent, quibus multos scimus obnoxios, ut patrefamilias mortuô praestantissimum iumentum e stabulo Procurator Abbatis abducat, vel vestium pretiosissimamauferat. Vide Kilianum in Hoofd-stoel laudatum Carolo du Fresne in Glossar. ut et infra passim, inprimis voce Mortuarium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.